Alta Terra di Lavoro

già Terra Laboris,già Liburia, già Leboria olim Campania Felix

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Prima Secundae Quaestiones 98-105

Posted by on Giu 18, 2021

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Prima Secundae Quaestiones 98-105

QUAESTIO 98

PROOEMIUM

[37744] Iª-IIae q. 98 pr.Consequenter considerandum est de lege veteri. Et primo, de ipsa lege; secundo, de praeceptis eius. Circa primum quaeruntur sex. Primo, utrum lex vetus sit bona. Secundo, utrum sit a Deo. Tertio, utrum sit ab eo mediantibus Angelis. Quarto, utrum data sit omnibus. Quinto, utrum omnes obliget. Sexto, utrum congruo tempore fuerit data.

Read More

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Prima Secundae Quaestiones 94

Posted by on Giu 16, 2021

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Prima Secundae Quaestiones 94

QUAESTIO 94

PROOEMIUM

[37578] Iª-IIae q. 94 pr.Deinde considerandum est de lege naturali. Et circa hoc quaeruntur sex. Primo, quid sit lex naturalis. Secundo, quae sint praecepta legis naturalis. Tertio, utrum omnes actus virtutum sint de lege naturali. Quarto, utrum lex naturalis sit una apud omnes. Quinto, utrum sit mutabilis. Sexto, utrum possit a mente hominis deleri.

Read More

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Prima Secundae Quaestiones 93

Posted by on Giu 15, 2021

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Prima Secundae Quaestiones 93

QUAESTIO 93

PROOEMIUM

[37528] Iª-IIae q. 93 pr.Deinde considerandum est de singulis legibus. Et primo, de lege aeterna; secundo, de lege naturali; tertio, de lege humana; quarto, de lege veteri; quinto, de lege nova, quae est lex Evangelii. De sexta autem lege, quae est lex fomitis, sufficiat quod dictum est cum de peccato originali ageretur. Circa primum quaeruntur sex. Primo, quid sit lex aeterna. Secundo, utrum sit omnibus nota. Tertio, utrum omnis lex ab ea derivetur. Quarto, utrum necessaria subiiciantur legi aeternae. Quinto, utrum contingentia naturalia subiiciantur legi aeternae. Sexto, utrum omnes res humanae ei subiiciantur.

Read More

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Prima Secundae Quaestiones 90-92

Posted by on Giu 14, 2021

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Prima Secundae Quaestiones 90-92

QUAESTIO 90

PROOEMIUM

[37425] Iª-IIae q. 90 pr.Consequenter considerandum est de principiis exterioribus actuum. Principium autem exterius ad malum inclinans est Diabolus, de cuius tentatione in primo dictum est. Principium autem exterius movens ad bonum est Deus, qui et nos instruit per legem, et iuvat per gratiam. Unde primo, de lege; secundo, de gratia dicendum est. Circa legem autem, primo oportet considerare de ipsa lege in communi; secundo, de partibus eius. Circa legem autem in communi tria occurrunt consideranda, primo quidem, de essentia ipsius; secundo, de differentia legum; tertio, de effectibus legis. Circa primum quaeruntur quatuor. Primo, utrum lex sit aliquid rationis. Secundo, de fine legis. Tertio, de causa eius. Quarto, de promulgatione ipsius.

Read More