Alta Terra di Lavoro

già Terra Laboris,già Liburia, già Leboria olim Campania Felix

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Prima Secundae Quaestiones 22-25

Posted by on Mag 15, 2021

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Prima Secundae Quaestiones 22-25

QUAESTIO 22

PROOEMIUM

[34515] Iª-IIae q. 22 pr.Post hoc considerandum est de passionibus animae, et primo, in generali; secundo, in speciali. In generali autem, quatuor occurrunt circa eas consideranda, primo quidem, de subiecto earum; secundo, de differentia earum; tertio, de comparatione earum ad invicem; quarto, de malitia et bonitate ipsarum. Circa primum quaeruntur tria. Primo, utrum aliqua passio sit in anima. Secundo, utrum magis in parte appetitiva quam in apprehensiva. Tertio, utrum magis sit in appetitu sensitivo quam intellectivo, qui dicitur voluntas.

Read More

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Prima Secundae Quaestiones 1-5

Posted by on Mag 11, 2021

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Prima Secundae Quaestiones 1-5

PRIMA PARS SECUNDAE PARTIS

PROOEMIUM

[33404] Iª-IIae pr.Quia, sicut Damascenus dicit, homo factus ad imaginem Dei dicitur, secundum quod per imaginem significatur intellectuale et arbitrio liberum et per se potestativum; postquam praedictum est de exemplari, scilicet de Deo, et de his quae processerunt ex divina potestate secundum eius voluntatem; restat ut consideremus de eius imagine, idest de homine, secundum quod et ipse est suorum operum principium, quasi liberum arbitrium habens et suorum operum potestatem.

Read More

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae prima pars Quaestio 90-102

Posted by on Mag 10, 2021

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae prima pars Quaestio 90-102

QUAESTIO 90

PROOEMIUM

[32248] Iª q. 90 pr.Post praemissa considerandum est de prima hominis productione. Et circa hoc consideranda sunt quatuor, primo considerandum est de productione ipsius hominis; secundo, de fine productionis; tertio, de statu et conditione hominis primo producti; quarto, de loco eius. Circa productionem autem consideranda sunt tria, primo, de productione hominis quantum ad animam; secundo, quantum ad corpus viri; tertio, quantum ad productionem mulieris. Circa primum quaeruntur quatuor. Primo, utrum anima humana sit aliquid factum, vel sit de substantia ipsius Dei. Secundo, supposito quod sit facta, utrum sit creata. Tertio, utrum sit facta mediantibus Angelis. Quarto, utrum sit facta ante corpus.

Read More

GRAZIELLA CARDONE TORNA ALLA CASA DEL PADRE

Posted by on Mag 9, 2021

GRAZIELLA CARDONE TORNA ALLA CASA DEL PADRE

Un angelo vestito da Zannone è sceso a Pescorocchiano, nel Cicolano, e aprendo il suo cappellaccio ha fatto accomodare con grande delicatezza Graziella per salire a cavallo del suo bastone e riportarla alla Casa del Padre prendendo l’autostrada del cielo. Già San Pietro è rimasto in silenzio ascoltando gli stornelli cantati da Graziella e ben presto anche Nostro Signore starà per qualche minuto ad ascoltarla e la farà accomodare al fianco degli insorgenti cicolani che hanno dato la vita per difendere la patria Napolitana dall’invasore Piemontese e dove ci sono anche i giovani che sono caduti nella Prima Guerra Mondiale.

L’Ass.Id.Alta Terra di Lavoro è vicina ai familiari, agli amici più cari e a tutta alla comunità di Pescorocchiano per l’improvvisa scomparsa di Graziella che fisicamente non vedrà più ma sarà per sempre accompagnata dal suo spirito da qui fino alla fine dei giorni.

Anche il Comitato Pro Pulcinella Patrimonio dell’Unesco condivide lo stesso sentimento e ringrazia Graziella per tutto l’impegno profuso nel voler far diventare Pulcinella Patrimonio dell’Unesco che avrà da oggi una spinta maggiore con più forza.

di seguito fermiamo per qualche minuto il tempo con due video dedicati a Graziella     

Read More

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae prima pars Quaestio 77-83

Posted by on Mag 9, 2021

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae prima pars Quaestio 77-83

QUAESTIO 77

PROOEMIUM

[31590] Iª q. 77 pr.Deinde considerandum est de his quae pertinent ad potentias animae. Et primo, in generali; secundo, in speciali. Circa primum quaeruntur octo. Primo, utrum essentia animae sit eius potentia. Secundo, utrum sit una tantum potentia animae, vel plures. Tertio, quomodo potentiae animae distinguantur. Quarto, de ordine ipsarum ad invicem. Quinto, utrum anima sit subiectum omnium potentiarum. Sexto, utrum potentiae fluant ab essentia animae. Septimo, utrum potentia una oriatur ex alia. Octavo, utrum omnes potentiae animae remaneant in ea post mortem.

Read More