Alta Terra di Lavoro

già Terra Laboris,già Liburia, già Leboria olim Campania Felix

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Prima Secundae Quaestiones 71

Posted by on Giu 8, 2021

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Prima Secundae Quaestiones 71

QUAESTIO 71

PROOEMIUM

[36481] Iª-IIae q. 71 pr.Consequenter considerandum est de vitiis et peccatis. Circa quae sex consideranda occurrunt, primo quidem, de ipsis vitiis et peccatis secundum se; secundo, de distinctione eorum; tertio, de comparatione eorum ad invicem; quarto, de subiecto peccati; quinto, de causa eius; sexto, de effectu ipsius. Circa primum quaeruntur sex. Primo, utrum vitium contrarietur virtuti. Secundo, utrum vitium sit contra naturam. Tertio, quid sit peius, utrum vitium vel actus vitiosus. Quarto, utrum actus vitiosus possit esse simul cum virtute. Quinto, utrum in omni peccato sit aliquis actus. Sexto, de definitione peccati quam Augustinus ponit, XXII contra Faustum, peccatum est dictum vel factum vel concupitum contra legem aeternam.

Read More

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Prima Secundae Quaestiones 55-70

Posted by on Giu 7, 2021

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Prima Secundae Quaestiones 55-70

QUAESTIO 55

PROOEMIUM

[35787] Iª-IIae q. 55 pr.Consequenter considerandum est de habitibus in speciali. Et quia habitus, ut dictum est, distinguuntur per bonum et malum, primo dicendum est de habitibus bonis, qui sunt virtutes et alia eis adiuncta, scilicet dona, beatitudines et fructus; secundo, de habitibus malis, scilicet de vitiis et peccatis. Circa virtutes autem quinque consideranda sunt, primo, de essentia virtutis; secundo, de subiecto eius; tertio, de divisione virtutum; quarto, de causa virtutis; quinto, de quibusdam proprietatibus virtutis. Circa primum quaeruntur quatuor. Primo, utrum virtus humana sit habitus. Secundo, utrum sit habitus operativus. Tertio, utrum sit habitus bonus. Quarto, de definitione virtutis.

Read More

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Prima Secundae Quaestiones 49-54

Posted by on Giu 6, 2021

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Prima Secundae Quaestiones 49-54

QUAESTIO 49

PROOEMIUM

[35593] Iª-IIae q. 49 pr.Post actus et passiones, considerandum est de principiis humanorum actuum. Et primo, de principiis intrinsecis; secundo, de principiis extrinsecis. Principium autem intrinsecum est potentia et habitus; sed quia de potentiis in prima parte dictum est, nunc restat de habitibus considerandum. Et primo quidem, in generali; secundo vero, de virtutibus et vitiis, et aliis huiusmodi habitibus, qui sunt humanorum actuum principia. Circa ipsos autem habitus in generali, quatuor consideranda sunt, primo quidem, de ipsa substantia habituum, secundo, de subiecto eorum; tertio, de causa generationis, augmenti et corruptionis ipsorum; quarto, de distinctione ipsorum. Circa primum quaeruntur quatuor. Primo, utrum habitus sit qualitas. Secundo, utrum sit determinata species qualitatis. Tertio, utrum habitus importet ordinem ad actum. Quarto, de necessitate habitus.

Read More

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Prima Secundae Quaestiones 49-54

Posted by on Giu 5, 2021

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Prima Secundae Quaestiones 40-48

Posted by on Giu 4, 2021

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Prima Secundae Quaestiones 40-48

QUAESTIO 40

PROOEMIUM

[35231] Iª-IIae q. 40 pr.Consequenter considerandum est de passionibus irascibilis, et primo, de spe et desperatione; secundo, de timore et audacia; tertio, de ira. Circa primum quaeruntur octo. Primo, utrum spes sit idem quod desiderium vel cupiditas. Secundo, utrum spes sit in vi apprehensiva, vel in vi appetitiva. Tertio, utrum spes sit in brutis animalibus. Quarto, utrum spei contrarietur desperatio. Quinto, utrum causa spei sit experientia. Sexto, utrum in iuvenibus et ebriosis spes abundet. Septimo, de ordine spei ad amorem. Octavo, utrum spes conferat ad operationem.

Read More

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Prima Secundae Quaestiones 26-39

Posted by on Giu 3, 2021

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Prima Secundae Quaestiones 26-39

QUAESTIO 26

PROOEMIUM

[34633] Iª-IIae q. 26 pr.Consequenter considerandum est de passionibus animae in speciali. Et primo, de passionibus concupiscibilis; secundo, de passionibus irascibilis. Prima consideratio erit tripartita, nam primo considerabimus de amore et odio; secundo, de concupiscentia et fuga tertio, de delectatione et tristitia. Circa amorem consideranda sunt tria, primo, de ipso amore; secundo, de causa amoris; tertio, de effectibus eius. Circa primum quaeruntur quatuor. Primo, utrum amor sit in concupiscibili. Secundo, utrum amor sit passio. Tertio, utrum amor sit idem quod dilectio. Quarto, utrum amor convenienter dividatur in amorem amicitiae et amorem concupiscentiae.

Read More