Alta Terra di Lavoro

già Terra Laboris,già Liburia, già Leboria olim Campania Felix

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae prima pars Quaestio 14 (art.1-2)

Posted by on Apr 18, 2021

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae prima pars Quaestio 14 (art.1-2)

PROOEMIUM

[28893] Iª q. 14 pr.Post considerationem eorum quae ad divinam substantiam pertinent, restat considerandum de his quae pertinent ad operationem ipsius. Et quia operatio quaedam est quae manet in operante, quaedam vero quae procedit in exteriorem effectum, primo agemus de scientia et voluntate (nam intelligere in intelligente est, et velle in volente); et postmodum de potentia Dei, quae consideratur ut principium operationis divinae in effectum exteriorem procedentis.

Read More

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae prima pars Quaestio 13 (art.9-10)

Posted by on Apr 16, 2021

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae prima pars Quaestio 13 (art.9-10)

ARTICULUS 9

[28859] Iª q. 13 a. 9 arg. 1Ad nonum sic proceditur. Videtur quod hoc nomen Deus sit communicabile. Cuicumque enim communicatur res significata per nomen, communicatur et nomen ipsum. Sed hoc nomen Deus, ut dictum est, significat divinam naturam, quae est communicabilis aliis, secundum illud II Pet. I, magna et pretiosa promissa nobis donavit, ut per hoc efficiamur divinae consortes naturae. Ergo hoc nomen Deus est communicabile.

Read More

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae prima pars Quaestio 13 (art.7-8)

Posted by on Apr 15, 2021

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae prima pars Quaestio 13 (art.7-8)

ARTICULUS 7

[28839] Iª q. 13 a. 7 arg. 1Ad septimum sic proceditur. Videtur quod nomina quae important relationem ad creaturas, non dicantur de Deo ex tempore. Omnia enim huiusmodi nomina significant divinam substantiam, ut communiter dicitur. Unde et Ambrosius dicit quod hoc nomen dominus est nomen potestatis, quae est divina substantia, et creator significat Dei actionem, quae est eius essentia. Sed divina substantia non est temporalis, sed aeterna. Ergo huiusmodi nomina non dicuntur de Deo ex tempore, sed ab aeterno.

Read More

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae prima pars Quaestio 13 (art.5-6)

Posted by on Apr 14, 2021

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae prima pars Quaestio 13 (art.5-6)

ARTICULUS 5

[28821] Iª q. 13 a. 5 arg. 1Ad quintum sic proceditur. Videtur quod ea quae dicuntur de Deo et creaturis, univoce de ipsis dicantur. Omne enim aequivocum reducitur ad univocum, sicut multa ad unum. Nam si hoc nomen canis aequivoce dicitur de latrabili et marino, oportet quod de aliquibus univoce dicatur, scilicet de omnibus latrabilibus, aliter enim esset procedere in infinitum. Inveniuntur autem quaedam agentia univoca, quae conveniunt cum suis effectibus in nomine et definitione, ut homo generat hominem; quaedam vero agentia aequivoca, sicut sol causat calidum, cum tamen ipse non sit calidus nisi aequivoce. Videtur igitur quod primum agens, ad quod omnia agentia reducuntur, sit agens univocum. Et ita, quae de Deo et creaturis dicuntur, univoce praedicantur.

Read More