Alta Terra di Lavoro

già Terra Laboris,già Liburia, già Leboria olim Campania Felix

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae prima pars Quaestio 12 (art 13)

Posted by on Apr 11, 2021

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae prima pars Quaestio 12 (art 13)

ARTICULUS 13

[28780] Iª q. 12 a. 13 arg. 1Ad decimumtertium sic proceditur. Videtur quod per gratiam non habeatur altior cognitio Dei, quam ea quae habetur per naturalem rationem. Dicit enim Dionysius, in libro de mystica theologia, quod ille qui melius unitur Deo in hac vita, unitur ei sicut omnino ignoto, quod etiam de Moyse dicit, qui tamen excellentiam quandam obtinuit in gratiae cognitione. Sed coniungi Deo ignorando de eo quid est, hoc contingit etiam per rationem naturalem. Ergo per gratiam non plenius cognoscitur a nobis Deus, quam per rationem naturalem.

Read More

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae prima pars Quaestio 12 (art 11-12)

Posted by on Apr 10, 2021

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae prima pars Quaestio 12 (art 11-12)

ARTICULUS 11

[28762] Iª q. 12 a. 11 arg. 1Ad undecimum sic proceditur. Videtur quod aliquis in hac vita possit Deum per essentiam videre. Dicit enim Iacob, Gen. XXXII, vidi Deum facie ad faciem. Sed videre facie ad faciem, est videre per essentiam, ut patet per illud quod dicitur I Cor. XIII, videmus nunc per speculum et in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Ergo Deus in hac vita per essentiam videri potest.

Read More

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae prima pars Quaestio 12 (art 9-10)

Posted by on Apr 9, 2021

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae prima pars Quaestio 12 (art 9-10)

ARTICULUS 9

[28750] Iª q. 12 a. 9 arg. 1Ad nonum sic proceditur. Videtur quod ea quae videntur in Deo, a videntibus divinam essentiam per aliquas similitudines videantur. Omnis enim cognitio est per assimilationem cognoscentis ad cognitum, sic enim intellectus in actu fit intellectum in actu, et sensus in actu sensibile in actu, inquantum eius similitudine informatur, ut pupilla similitudine coloris. Si igitur intellectus videntis Deum per essentiam intelligat in Deo aliquas creaturas, oportet quod earum similitudinibus informetur.

Read More

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae prima pars Quaestio 12 (art 7-8)

Posted by on Apr 8, 2021

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae prima pars Quaestio 12 (art 7-8)

ARTICULUS 7

[28732] Iª q. 12 a. 7 arg. 1Ad septimum sic proceditur. Videtur quod videntes Deum per essentiam ipsum comprehendant. Dicit enim apostolus, Philipp. III, sequor autem si quo modo comprehendam. Non autem frustra sequebatur, dicit enim ipse, I Cor. IX, sic curro, non quasi in incertum. Ergo ipse comprehendit, et eadem ratione alii, quos ad hoc invitat, dicens, sic currite, ut comprehendatis.

Read More