Alta Terra di Lavoro

già Terra Laboris,già Liburia, già Leboria olim Campania Felix

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Tertia pars

Posted by on Ago 3, 2021

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Tertia pars

TERTIA PARS

PROOEMIUM

[46731] IIIª pr.Quia salvator noster dominus Iesus Christus, teste Angelo, populum suum salvum faciens a peccatis eorum, viam veritatis nobis in seipso demonstravit, per quam ad beatitudinem immortalis vitae resurgendo pervenire possimus, necesse est ut, ad consummationem totius theologici negotii, post considerationem ultimi finis humanae vitae et virtutum ac vitiorum, de ipso omnium salvatore ac beneficiis eius humano generi praestitis nostra consideratio subsequatur. Circa quam, primo considerandum occurrit de ipso salvatore; secundo, de sacramentis eius, quibus salutem consequimur; tertio, de fine immortalis vitae, ad quem per ipsum resurgendo pervenimus. Circa primum duplex consideratio occurrit, prima est de ipso incarnationis mysterio, secundum quod Deus pro nostra salute factus est homo; secunda de his quae per ipsum salvatorem nostrum, idest Deum incarnatum, sunt acta et passa.

Read More

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Secunda Secundae (183-189)

Posted by on Ago 1, 2021

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Secunda Secundae (183-189)

QUAESTIO 183

PROOEMIUM

[46236] IIª-IIae, q. 183 pr.Consequenter considerandum est de diversitate statuum et officiorum humanorum. Et primo considerandum est de officiis et statibus hominum in generali; secundo, specialiter de statu perfectorum. Circa primum quaeruntur quatuor. Primo, quid faciat in hominibus statum. Secundo, utrum in hominibus debeant esse diversi status, sive diversa officia. Tertio, de differentia officiorum. Quarto, de differentia statuum.

Read More

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Secunda Secundae (179-182)

Posted by on Lug 31, 2021

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Secunda Secundae (179-182)

QUAESTIO 179

PROOEMIUM

[46084] IIª-IIae, q. 179 pr.Consequenter considerandum est de vita activa et contemplativa. Ubi quadruplex consideratio occurrit, quarum prima est de divisione vitae per activam et contemplativam; secunda, de vita contemplativa; tertia, de vita activa; quarta, de comparatione vitae activae ad contemplativam. Circa primum quaeruntur duo. Primo, utrum vita convenienter dividatur per activam et contemplativam. Secundo, utrum divisio sit sufficiens.

Read More

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Secunda Secundae (171-178)

Posted by on Lug 30, 2021

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Secunda Secundae (171-178)

QUAESTIO 171

PROOEMIUM

[45785] IIª-IIae, q. 171 pr.Postquam dictum est de singulis virtutibus et vitiis quae pertinent ad omnium hominum conditiones et status, nunc considerandum est de his quae specialiter ad aliquos homines pertinent. Invenitur autem differentia inter homines, secundum ea quae ad habitus et actus animae rationalis pertinent, tripliciter. Uno quidem modo, secundum diversas gratias gratis datas, quia, ut dicitur I ad Cor. XII, divisiones gratiarum sunt, et alii datur per spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae, et cetera. Alia vero differentia est secundum diversas vitas, activam scilicet et contemplativam, quae accipitur secundum diversa operationum studia.

Read More

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Secunda Secundae (155-169)

Posted by on Lug 27, 2021

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Secunda Secundae (155-169)

QUAESTIO 155

PROOEMIUM

[45247] IIª-IIae, q. 155 pr.Deinde considerandum est de partibus potentialibus temperantiae. Et primo, de continentia; secundo, de clementia; tertio, de modestia. Circa primum, considerandum est de continentia, et de incontinentia. Circa continentiam quaeruntur quatuor. Primo, utrum continentia sit virtus. Secundo, quae sit materia eius. Tertio, quid sit eius subiectum. Quarto, de comparatione eius ad temperantiam.

Read More