Alta Terra di Lavoro

già Terra Laboris,già Liburia, già Leboria olim Campania Felix

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Secunda Secundae (101)

Posted by on Lug 13, 2021

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Secunda Secundae (101)

QUAESTIO 101

PROOEMIUM

[43318] IIª-IIae q. 101 pr.Deinde, post religionem, considerandum est de pietate. Cuius opposita vitia ex ipsius consideratione innotescunt. Circa pietatem ergo quaeruntur quatuor. Primo, ad quos pietas se extendat. Secundo, quid per pietatem aliquibus exhibeatur. Tertio, utrum pietas sit specialis virtus. Quarto, utrum religionis obtentu sit pietatis officium praetermittendum.

Read More

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Secunda Secundae (92-100)

Posted by on Lug 12, 2021

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Secunda Secundae (92-100)

QUAESTIO 92

PROOEMIUM

[42973] IIª-IIae q. 92 pr.Deinde considerandum est de vitiis religioni oppositis. Et primo, de illis quae cum religione conveniunt in hoc quod exhibent cultum divinum; secundo, de vitiis manifestam contrarietatem ad religionem habentibus, per contemptum eorum quae ad cultum divinum pertinent. Primum autem horum pertinet ad superstitionem; secundum ad irreligiositatem. Unde primo considerandum est de ipsa superstitione, et de partibus eius; deinde de irreligiositate et partibus eius. Circa primum quaeruntur duo. Primo, utrum superstitio sit vitium religioni contrarium. Secundo, utrum habeat plures partes seu species.

Read More

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Secunda Secundae (82-91)

Posted by on Lug 11, 2021

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Secunda Secundae (82-91)

QUAESTIO 82

PROOEMIUM

[42428] IIª-IIae q. 82 pr.Deinde considerandum est de actibus religionis. Et primo, de actibus interioribus, qui, secundum praedicta, sunt principaliores; secundo, de actibus exterioribus, qui sunt secundarii. Interiores autem actus religionis videntur esse devotio et oratio. Primo ergo de devotione agendum est; secundo, de oratione. Circa primum quaeruntur quatuor. Primo, utrum devotio sit specialis actus. Secundo, utrum sit actus religionis. Tertio, de causa devotionis. Quarto, de eius effectu.

Read More

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Secunda Secundae (81)

Posted by on Lug 10, 2021

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Secunda Secundae (81)

QUAESTIO 81

PROOEMIUM

[42359] IIª-IIae q. 81 pr.Deinde considerandum est de singulis praedictarum virtutum, quantum ad praesentem intentionem pertinet. Et primo considerandum est de religione; secundo, de pietate; tertio, de observantia; quarto, de gratia; quinto, de vindicta; sexto, de veritate; septimo, de amicitia; octavo, de liberalitate; nono, de epieikeia. De aliis autem hic enumeratis supra dictum est, partim in tractatu de caritate, scilicet de concordia et aliis huiusmodi; partim in hoc tractatu de iustitia, sicut de bona commutatione et innocentia; de legispositiva autem in tractatu de prudentia. Circa religionem vero tria consideranda occurrunt, primo quidem, de ipsa religione secundum se; secundo, de actibus eius; tertio, de vitiis oppositis. Circa primum quaeruntur octo. Primo, utrum religio consistat tantum in ordine ad Deum. Secundo, utrum religio sit virtus. Tertio, utrum religio sit una virtus. Quarto, utrum religio sit specialis virtus. Quinto, utrum religio sit virtus theologica. Sexto, utrum religio sit praeferenda aliis virtutibus moralibus. Septimo, utrum religio habeat exteriores actus. Octavo, utrum religio sit eadem sanctitati.

Read More

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Secunda Secundae (81)

Posted by on Lug 9, 2021