Alta Terra di Lavoro

già Terra Laboris,già Liburia, già Leboria olim Campania Felix

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Tertia pars Quaestio (27-39)

Posted by on Ago 8, 2021

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Tertia pars Quaestio (27-39)

QUAESTIO 27

PROOEMIUM

[48007] IIIª q. 27 pr.Post praedicta, in quibus de unione Dei et hominis et de his quae unionem sequuntur, tractatum est, restat considerandum de his quae filius Dei incarnatus in natura humana sibi unita fecit vel passus est. Quae quidem consideratio quadripartita erit. Nam primo, considerabimus de his quae pertinent ad ingressum eius in mundum; secundo, de his quae pertinent ad processum vitae ipsius in hoc mundo; tertio, de exitu ipsius ab hoc mundo; quarto, de his quae pertinent ad exaltationem ipsius post hanc vitam.

Read More

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Secunda Secundae (155-169)

Posted by on Lug 27, 2021

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Secunda Secundae (155-169)

QUAESTIO 155

PROOEMIUM

[45247] IIª-IIae, q. 155 pr.Deinde considerandum est de partibus potentialibus temperantiae. Et primo, de continentia; secundo, de clementia; tertio, de modestia. Circa primum, considerandum est de continentia, et de incontinentia. Circa continentiam quaeruntur quatuor. Primo, utrum continentia sit virtus. Secundo, quae sit materia eius. Tertio, quid sit eius subiectum. Quarto, de comparatione eius ad temperantiam.

Read More

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Secunda Secundae (146-154)

Posted by on Lug 26, 2021

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Secunda Secundae (146-154)

QUAESTIO 146

PROOEMIUM

[44802] IIª-IIae, q. 146 pr.Deinde considerandum est de partibus subiectivis temperantiae. Et primo, de his quae sunt circa delectationes ciborum; secundo, de his quae sunt circa delectationes venereorum. Circa primum, considerandum est de abstinentia, quae est circa cibos et potus; et de sobrietate, quae est specialiter circa potum. Circa abstinentiam autem consideranda sunt tria, primo, de ipsa abstinentia; secundo, de actu eius, qui est ieiunium; tertio, de vitio opposito, quod est gula. Circa abstinentiam autem quaeruntur duo. Primo, utrum abstinentia sit virtus. Secundo, utrum sit virtus specialis.

Read More