Alta Terra di Lavoro

già Terra Laboris,già Liburia, già Leboria olim Campania Felix

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Secunda Secundae (92-100)

Posted by on Lug 12, 2021

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Secunda Secundae (92-100)

QUAESTIO 92

PROOEMIUM

[42973] IIª-IIae q. 92 pr.Deinde considerandum est de vitiis religioni oppositis. Et primo, de illis quae cum religione conveniunt in hoc quod exhibent cultum divinum; secundo, de vitiis manifestam contrarietatem ad religionem habentibus, per contemptum eorum quae ad cultum divinum pertinent. Primum autem horum pertinet ad superstitionem; secundum ad irreligiositatem. Unde primo considerandum est de ipsa superstitione, et de partibus eius; deinde de irreligiositate et partibus eius. Circa primum quaeruntur duo. Primo, utrum superstitio sit vitium religioni contrarium. Secundo, utrum habeat plures partes seu species.

Read More

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Secunda Secundae (82-91)

Posted by on Lug 11, 2021

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Secunda Secundae (82-91)

QUAESTIO 82

PROOEMIUM

[42428] IIª-IIae q. 82 pr.Deinde considerandum est de actibus religionis. Et primo, de actibus interioribus, qui, secundum praedicta, sunt principaliores; secundo, de actibus exterioribus, qui sunt secundarii. Interiores autem actus religionis videntur esse devotio et oratio. Primo ergo de devotione agendum est; secundo, de oratione. Circa primum quaeruntur quatuor. Primo, utrum devotio sit specialis actus. Secundo, utrum sit actus religionis. Tertio, de causa devotionis. Quarto, de eius effectu.

Read More

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Prima Secundae Quaestiones 98-105

Posted by on Giu 18, 2021

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Prima Secundae Quaestiones 98-105

QUAESTIO 98

PROOEMIUM

[37744] Iª-IIae q. 98 pr.Consequenter considerandum est de lege veteri. Et primo, de ipsa lege; secundo, de praeceptis eius. Circa primum quaeruntur sex. Primo, utrum lex vetus sit bona. Secundo, utrum sit a Deo. Tertio, utrum sit ab eo mediantibus Angelis. Quarto, utrum data sit omnibus. Quinto, utrum omnes obliget. Sexto, utrum congruo tempore fuerit data.

Read More