Alta Terra di Lavoro

già Terra Laboris,già Liburia, già Leboria olim Campania Felix

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Prima Secundae Quaestiones 6-21

Posted by on Mag 31, 2021

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Prima Secundae Quaestiones 6-21

QUAESTIO 6

PROOEMIUM

[33741] Iª-IIae q. 6 pr.Quia igitur ad beatitudinem per actus aliquos necesse est pervenire, oportet consequenter de humanis actibus considerare, ut sciamus quibus actibus perveniatur ad beatitudinem, vel impediatur beatitudinis via. Sed quia operationes et actus circa singularia sunt, ideo omnis operativa scientia in particulari consideratione perficitur. Moralis igitur consideratio quia est humanorum actuum, primo quidem tradenda est in universali secundo vero, in particulari.

Read More

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Prima Secundae Quaestiones 1-5

Posted by on Mag 30, 2021

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Prima Secundae Quaestiones 1-5

PRIMA PARS SECUNDAE PARTIS PROOEMIUM

[33404] Iª-IIae pr.Quia, sicut Damascenus dicit, homo factus ad imaginem Dei dicitur, secundum quod per imaginem significatur intellectuale et arbitrio liberum et per se potestativum; postquam praedictum est de exemplari, scilicet de Deo, et de his quae processerunt ex divina potestate secundum eius voluntatem; restat ut consideremus de eius imagine, idest de homine, secundum quod et ipse est suorum operum principium, quasi liberum arbitrium habens et suorum operum potestatem.

Read More

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Prima Secundae Quaestiones 103-119

Posted by on Mag 29, 2021

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Prima Secundae Quaestiones 103-119

QUAESTIO 103

PROOEMIUM

[32692] Iª q. 103 pr.Postquam praemissum est de creatione rerum et distinctione earum, restat nunc tertio considerandum de rerum gubernatione. Et primo, in communi; secundo, in speciali de effectibus gubernationis. Circa primum quaeruntur octo. Primo, utrum mundus ab aliquo gubernetur. Secundo, quis sit finis gubernationis ipsius. Tertio, utrum gubernetur ab uno. Quarto, de effectibus gubernationis. Quinto, utrum omnia divinae gubernationi subsint. Sexto, utrum omnia immediate gubernentur a Deo. Septimo, utrum divina gubernatio cassetur in aliquo. Octavo, utrum aliquid divinae providentiae contranitatur.

Read More

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Prima Secundae Quaestiones 84-84

Posted by on Mag 25, 2021

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Prima Secundae Quaestiones 84-84

QUAESTIO 84

PROOEMIUM

[31948] Iª q. 84 pr.Consequenter considerandum est de actibus animae, quantum ad potentias intellectivas et appetitivas, aliae enim animae potentiae non pertinent directe ad considerationem theologi. Actus autem appetitivae partis ad considerationem moralis scientiae pertinent, et ideo in secunda parte huius operis de eis tractabitur, in qua considerandum erit de morali materia. Nunc autem de actibus intellectivae partis agetur. In consideratione vero actuum, hoc modo procedemus, primo namque considerandum est quomodo intelligit anima corpori coniuncta; secundo, quomodo intelligit a corpore separata.

Read More

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Prima Secundae Quaestiones 77-83

Posted by on Mag 24, 2021

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Prima Secundae Quaestiones 77-83

QUAESTIO 77

PROOEMIUM

[31590] Iª q. 77 pr.Deinde considerandum est de his quae pertinent ad potentias animae. Et primo, in generali; secundo, in speciali. Circa primum quaeruntur octo. Primo, utrum essentia animae sit eius potentia. Secundo, utrum sit una tantum potentia animae, vel plures. Tertio, quomodo potentiae animae distinguantur. Quarto, de ordine ipsarum ad invicem. Quinto, utrum anima sit subiectum omnium potentiarum. Sexto, utrum potentiae fluant ab essentia animae. Septimo, utrum potentia una oriatur ex alia. Octavo, utrum omnes potentiae animae remaneant in ea post mortem.

Read More