Alta Terra di Lavoro

già Terra Laboris,già Liburia, già Leboria olim Campania Felix

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Prima Secundae Quaestiones 28-43

Posted by on Mag 19, 2021

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Prima Secundae Quaestiones 28-43

QUAESTIO 40PROOEMIUM

[35231] Iª-IIae q. 40 pr.Consequenter considerandum est de passionibus irascibilis, et primo, de spe et desperatione; secundo, de timore et audacia; tertio, de ira. Circa primum quaeruntur octo. Primo, utrum spes sit idem quod desiderium vel cupiditas. Secundo, utrum spes sit in vi apprehensiva, vel in vi appetitiva. Tertio, utrum spes sit in brutis animalibus. Quarto, utrum spei contrarietur desperatio. Quinto, utrum causa spei sit experientia. Sexto, utrum in iuvenibus et ebriosis spes abundet. Septimo, de ordine spei ad amorem. Octavo, utrum spes conferat ad operationem.

Read More

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Prima Secundae Quaestiones 06-21

Posted by on Mag 14, 2021

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Prima Secundae Quaestiones 06-21

QUAESTIO 6

PROOEMIUM

[33741] Iª-IIae q. 6 pr.Quia igitur ad beatitudinem per actus aliquos necesse est pervenire, oportet consequenter de humanis actibus considerare, ut sciamus quibus actibus perveniatur ad beatitudinem, vel impediatur beatitudinis via. Sed quia operationes et actus circa singularia sunt, ideo omnis operativa scientia in particulari consideratione perficitur. Moralis igitur consideratio quia est humanorum actuum, primo quidem tradenda est in universali secundo vero, in particulari.

Read More

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Prima Secundae Quaestiones 1-5

Posted by on Mag 11, 2021

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Prima Secundae Quaestiones 1-5

PRIMA PARS SECUNDAE PARTIS

PROOEMIUM

[33404] Iª-IIae pr.Quia, sicut Damascenus dicit, homo factus ad imaginem Dei dicitur, secundum quod per imaginem significatur intellectuale et arbitrio liberum et per se potestativum; postquam praedictum est de exemplari, scilicet de Deo, et de his quae processerunt ex divina potestate secundum eius voluntatem; restat ut consideremus de eius imagine, idest de homine, secundum quod et ipse est suorum operum principium, quasi liberum arbitrium habens et suorum operum potestatem.

Read More

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae prima pars Quaestio 90-102

Posted by on Mag 10, 2021

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae prima pars Quaestio 90-102

QUAESTIO 90

PROOEMIUM

[32248] Iª q. 90 pr.Post praemissa considerandum est de prima hominis productione. Et circa hoc consideranda sunt quatuor, primo considerandum est de productione ipsius hominis; secundo, de fine productionis; tertio, de statu et conditione hominis primo producti; quarto, de loco eius. Circa productionem autem consideranda sunt tria, primo, de productione hominis quantum ad animam; secundo, quantum ad corpus viri; tertio, quantum ad productionem mulieris. Circa primum quaeruntur quatuor. Primo, utrum anima humana sit aliquid factum, vel sit de substantia ipsius Dei. Secundo, supposito quod sit facta, utrum sit creata. Tertio, utrum sit facta mediantibus Angelis. Quarto, utrum sit facta ante corpus.

Read More