Alta Terra di Lavoro

già Terra Laboris,già Liburia, già Leboria olim Campania Felix

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Prima Secundae Quaestiones 65-74

Posted by on Mag 22, 2021

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Prima Secundae Quaestiones 65-74

QUAESTIO 65

PROOEMIUM

[31159] Iª q. 65 pr.Post considerationem spiritualis creaturae, considerandum est de creatura corporali. In cuius productione tria opera Scriptura commemorat, scilicet opus creationis, cum dicitur, in principio creavit Deus caelum et terram, etc.; opus distinctionis, cum dicitur, divisit lucem a tenebris, et aquas quae sunt supra firmamentum, ab aquis quae sunt sub firmamento; et opus ornatus, cum dicitur, fiant luminaria in firmamento et cetera. Primo ergo considerandum est de opere creationis; secundo, de opere distinctionis; tertio, de opere ornatus. Circa primum quaeruntur quatuor. Primo, utrum creatura corporalis sit a Deo. Secundo, utrum sit facta propter bonitatem Dei. Tertio, utrum sit facta a Deo mediantibus Angelis. Quarto, utrum formae corporum sint ab Angelis, an immediate a Deo.

Read More

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Prima Secundae Quaestiones 50-64

Posted by on Mag 21, 2021

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Prima Secundae Quaestiones 50-64

QUAESTIO 50

PROOEMIUM

[30551] Iª q. 50 pr.Post haec considerandum est de distinctione corporalis et spiritualis creaturae. Et primo, de creatura pure spirituali, quae in Scriptura sacra Angelus nominatur; secundo, de creatura pure corporali; tertio, de creatura composita ex corporali et spirituali, quae est homo. Circa vero Angelos, considerandum est primo de his quae pertinent ad eorum substantiam; secundo, de his quae pertinent ad eorum intellectum; tertio, de his quae pertinent ad eorum voluntatem; quarto, de his quae pertinent ad eorum creationem. De substantia autem eorum considerandum est et absolute, et per comparationem ad corporalia. Circa substantiam vero eorum absolute, quinque quaeruntur. Primo, utrum sit aliqua creatura omnino spiritualis, et penitus incorporea. Secundo, supposito quod Angelus sit talis, quaeritur utrum Angelus sit compositus ex materia et forma. Tertio, quaeritur de multitudine eorum. Quarto, de differentia ipsorum ab invicem. Quinto, de immortalitate, seu incorruptibilitate ipsorum.

Read More

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Prima Secundae Quaestiones 44-49

Posted by on Mag 20, 2021

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Prima Secundae Quaestiones 44-49

QUAESTIO 44

PROOEMIUM

[30282] Iª q. 44 pr.Post considerationem divinarum personarum, considerandum restat de processione creaturarum a Deo. Erit autem haec consideratio tripartita, ut primo consideretur de productione creaturarum; secundo, de earum distinctione; tertio, de conservatione et gubernatione. Circa primum tria sunt consideranda, primo quidem, quae sit prima causa entium; secundo, de modo procedendi creaturarum a prima causa; tertio vero, de principio durationis rerum. Circa primum quaeruntur quatuor. Primo, utrum Deus sit causa efficiens omnium entium. Secundo, utrum materia prima sit creata a Deo, vel sit principium ex aequo coordinatum ei. Tertio, utrum Deus sit causa exemplaris rerum, vel sint alia exemplaria praeter ipsum. Quarto, utrum ipse sit causa finalis rerum.

Read More

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Prima Secundae Quaestiones 26-39

Posted by on Mag 17, 2021

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Prima Secundae Quaestiones 26-39

QUAESTIO 26

PROOEMIUM

[34633] Iª-IIae q. 26 pr.Consequenter considerandum est de passionibus animae in speciali. Et primo, de passionibus concupiscibilis; secundo, de passionibus irascibilis. Prima consideratio erit tripartita, nam primo considerabimus de amore et odio; secundo, de concupiscentia et fuga tertio, de delectatione et tristitia. Circa amorem consideranda sunt tria, primo, de ipso amore; secundo, de causa amoris; tertio, de effectibus eius. Circa primum quaeruntur quatuor. Primo, utrum amor sit in concupiscibili. Secundo, utrum amor sit passio. Tertio, utrum amor sit idem quod dilectio. Quarto, utrum amor convenienter dividatur in amorem amicitiae et amorem concupiscentiae.

Read More

LA CITTA ANTICA- di Salvatore Fratta

Posted by on Dic 31, 2020

LA CITTA ANTICA- di Salvatore Fratta

A Voi che seguite quanto scrivo, volevo dire che tutto ciò che leggete in questo sito è tratto da tre volumetti da me scritti col titolo:

I – Santa Maria Capua Vetere – Strade e piazze fra storia ed aneddoti;

II Percorrendo l’Appia da Minturno a Capua fra l’antico e il moderno

III Strade, Chiese e Conventi di S. Maria C.V.

ripubblicati successivamente in un unico volume col titolo….

Read More