Alta Terra di Lavoro

già Terra Laboris,già Liburia, già Leboria olim Campania Felix

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Prima Secundae Quaestiones 106-108

Posted by on Giu 20, 2021

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Prima Secundae Quaestiones 106-108

QUAESTIO 106

PROOEMIUM

[38248] Iª-IIae q. 106 pr.Consequenter considerandum est de lege Evangelii, quod dicitur lex nova. Et primo, de ipsa secundum se; secundo, de ipsa per comparationem ad legem veterem; tertio, de his quae in lege nova continentur. Circa primum quaeruntur quatuor. Primo, qualis sit, utrum scilicet scripta vel indita. Secundo, de virtute eius, utrum iustificet. Tertio, de principio eius, utrum debuerit dari a principio mundi. Quarto, de termino eius utrum scilicet sit duratura usque ad finem, an debeat ei alia lex succedere.

Read More

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Prima Secundae Quaestiones 98-105

Posted by on Giu 18, 2021

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Prima Secundae Quaestiones 98-105

QUAESTIO 98

PROOEMIUM

[37744] Iª-IIae q. 98 pr.Consequenter considerandum est de lege veteri. Et primo, de ipsa lege; secundo, de praeceptis eius. Circa primum quaeruntur sex. Primo, utrum lex vetus sit bona. Secundo, utrum sit a Deo. Tertio, utrum sit ab eo mediantibus Angelis. Quarto, utrum data sit omnibus. Quinto, utrum omnes obliget. Sexto, utrum congruo tempore fuerit data.

Read More

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Prima Secundae Quaestiones 85-89

Posted by on Giu 13, 2021

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Prima Secundae Quaestiones 85-89

QUAESTIO 85

PROOEMIUM

[37183] Iª-IIae q. 85 pr.Deinde considerandum est de effectibus peccati. Et primo quidem, de corruptione boni naturae; secundo, de macula animae; tertio, de reatu poenae. Circa primum quaeruntur sex. Primo, utrum bonum naturae diminuatur per peccatum. Secundo, utrum totaliter tolli possit. Tertio, de quatuor vulneribus quae Beda ponit, quibus natura humana vulnerata est propter peccatum. Quarto, utrum privatio modi, speciei et ordinis, sit effectus peccati. Quinto, utrum mors et alii defectus corporales sint effectus peccati. Sexto, utrum sint aliquo modo homini naturales.

Read More

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Prima Secundae Quaestiones 55-70

Posted by on Giu 7, 2021

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Prima Secundae Quaestiones 55-70

QUAESTIO 55

PROOEMIUM

[35787] Iª-IIae q. 55 pr.Consequenter considerandum est de habitibus in speciali. Et quia habitus, ut dictum est, distinguuntur per bonum et malum, primo dicendum est de habitibus bonis, qui sunt virtutes et alia eis adiuncta, scilicet dona, beatitudines et fructus; secundo, de habitibus malis, scilicet de vitiis et peccatis. Circa virtutes autem quinque consideranda sunt, primo, de essentia virtutis; secundo, de subiecto eius; tertio, de divisione virtutum; quarto, de causa virtutis; quinto, de quibusdam proprietatibus virtutis. Circa primum quaeruntur quatuor. Primo, utrum virtus humana sit habitus. Secundo, utrum sit habitus operativus. Tertio, utrum sit habitus bonus. Quarto, de definitione virtutis.

Read More

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Prima Secundae Quaestiones 49-54

Posted by on Giu 6, 2021

Sancti Thomae de Aquino Summa Theologiae Prima Secundae Quaestiones 49-54

QUAESTIO 49

PROOEMIUM

[35593] Iª-IIae q. 49 pr.Post actus et passiones, considerandum est de principiis humanorum actuum. Et primo, de principiis intrinsecis; secundo, de principiis extrinsecis. Principium autem intrinsecum est potentia et habitus; sed quia de potentiis in prima parte dictum est, nunc restat de habitibus considerandum. Et primo quidem, in generali; secundo vero, de virtutibus et vitiis, et aliis huiusmodi habitibus, qui sunt humanorum actuum principia. Circa ipsos autem habitus in generali, quatuor consideranda sunt, primo quidem, de ipsa substantia habituum, secundo, de subiecto eorum; tertio, de causa generationis, augmenti et corruptionis ipsorum; quarto, de distinctione ipsorum. Circa primum quaeruntur quatuor. Primo, utrum habitus sit qualitas. Secundo, utrum sit determinata species qualitatis. Tertio, utrum habitus importet ordinem ad actum. Quarto, de necessitate habitus.

Read More